라틴어 문장 검색

iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 23:3)
si cornus, nodus inesset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:5)
" Dixit et aerata torsit grave cuspide cornum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 41:5)
Sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et versicoloribus armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 8:8)
similiter illa translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat, quae illo verborum habitu vestiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 21:3)
nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 34:3)
illis munus erat decussa Cydonia ramo, et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas aut variam plumae versicoloris avem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1314)
hic mox praecipit aequus imperator palmis serica, torquibus coronas coniungi et meritum remunerari, victis ire iubens satis pudendis villis versicoloribus tapetas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium97)
distinctum vario nitore marmor percurrit cameram solum fenestras, ac sub versicoloribus figuris vernans herbida crusta sapphiratos flectit per prasinum vitrum lapillos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:7)
praeter hoc vestis alta stricta versicolor vix appropinquans poplitibus exertis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 2:4)
corpus alteri magnitudine eximium, versicolori veste pictisque et auro caelatis refulgens armis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 91:1)
tunicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 562:3)
alius exercitus primo per agros silvasque fuga palatus, dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput eius regionis, confugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 543:1)
Sempronio consulibus, in medio ardore Punici belli, ne qua mulier plus semunciam auri haberet neu vestimento versicolori uteretur neu iuncto vehiculo in urbe oppidove aut propius inde mille passus nisi sacrorum publicorum causa veheretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION